- VENATIO
- VENATIOPolluci, l. 5. ἐπιτήδευμα ἡρωικὸν καὶ βασιλικὸν καὶ πρὸς εὐσωματίαν ἅμα καὶ εὐψυχίαν ἀοκεῖ, καί ἐςτιν εἰρηνικῆς τε καρτερίας ἅμα καὶ πολεμικῆς τόλμης μελέτημα πρὸς ἀνδρείαν φέρον: Xenophonti, Cyrop. l. 1. Α᾿ληθεςτάτη τῶ πρὸς τὸν πόλεμον μελέτη, Philoni de Vita Mos. ςτρατηγικὸν γύμνασμα, Princip ibus Viris iam olim tantae curae fuit, ut Darius sepulchro suo, inter alia, hoc quoque voluerit insculpi, Κυνηγῶν ενράτουν, Venator exstiti, apud Ioh. Meursium, in Lycophr. Notis. Et certe multum habet prudentiae Et virtutis miliaris; eoque huic inter pacis otia, iure operam dant militiae amantes, Vossius. Vide Platonem, de LL. l. 7. sub fin. Aristotelem, Politic. l. 1. c. 5. Berneggerum, in Taciti German. Quaest. 79. Valetudini praeterea et bono corporis habitui comparando tuendoque multum conducit. Unde Galenus, de tunenda valet. l. 2. c. 8. et l. de ludo parvae pilae, inter exercitationes corporis sanitati inservientes, Venationem quoque reponit: Plinius Iunior, l. 5. Ep. 18. eius beneficiô corpus sanum conservâsse docet: Razis item Arabs, contigisse in quadam peste, scribit, ut dum omnes perirent, soli Venatores, ob summan valetudinem assiduis exercitationibus partam, incolumes evaserint. Nec praetereundi Lacedaemonii, a quibus olim ad cenam acceptus Dionysius Syracusanus, cum cibis appositis delectari se negâsset, responsum tulit, id inde evenire, quod nec in venatu nec in cursu sese exercuisset, atque adeo siti et fame, Laconum condimentis, careret, Itaque non mirum, Mithridatem, quem sanitatis studiosum quam maxime novimus, Venationi ita avide dedisse operam, ut septem annis neque urbis neque ruris tectô sit usus etc. Vide hanc in rem piura, apud Hier. Mercurialem, de arte Gymnast. l. 3. c. 15. de Venatione, et l. 6. c. 13. de Venationts conditionibus. Pythagoras tamen a Venatione alienus fuit, ut quemςθηρήτορσι μηδέποτε πλησιάξειν scripserit Eudoxus et ex eo Porphyrius, in vita Pythagor. ac idem prodit Iamblichus, de vita eius c. 30. Nec admodum praeclare de Venatione sentit Sallustius, Prooem. Catil. Coni. c. 4. Non fuit consilium agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, aetatem agere. Ubi non Agriculturam duutaxat, sed etiam Venationem servile vocat officium. Notum quoque, ut Clericis eâ, sicut et donationibus in Venatores, sit interdictum, Can. 8 de Venator. Vide Caietanum in Summula. Interim laudes Venationis, praeter ea, quae diximus, notae ex Xenophonte, Cyneget. aliisque, de quibus Rittershusius ad Oppiani Cyneget. Qui illam invenerint, quive eâ excelluerint, carmine exposuit Franc. Philelphus, Styr. Hecatostichâ sextâ l. 6. Artis praesidem Dianam habuêre Gentiles, Q. Symmach. l. 9. Ep. 28. unde Venatricis cognomentum ipsi impositum, Minutius Felix, Octav. eidem omnis lucus dedicatus, Luct. Placidus, l. 4. Thebaid. v. 425. pars item praedae suspensa, Lucilius Poeta, Antholog. l. 2. c. 18. eiusque statuis retia addita sunt, venabula item, lineae versicolores ac canes catenati. Imo, quia creditum ab antiquis, verba sunt Io. Brodaei, in Antholog. Dianam Idibus Augusti venatu abstinere, ideoque nec venari tunc, cessante Deâ, licebat, sed coronabantur consueti canes facesque accendebantur spicatae, iuxtaque suspendebatur, quidquid erat venatorioruminstrumentorum. Vide quoque Hadr. Turnebum, Advers. l. 7. c. ult. Quo respicit Gratius in Cynegetico suo, v. 484.Spicatasque faces sacrum ad nemorale DianaeSistimus, et solitô catuli velantur honore,Ipsaque per flores, medio in discrimine luciStravêre arma sacris.Adde Papinium Statium, l. 3. Sylv. 1. v. 54. Leporum tamen venationi in specie Pana vel Faunum praefectum, supra diximus. Species Venationis cum plurimas recenseat Mercurialis praefatus: Alia enim retibus, alia laqueis, viscô et aucupiis, alia carnivoris et rapacibus avibus; alia canibus, sagittisque vel puris vel tinctis (quas ideo Gallos Venatores helleborô inficere consuevisse tradit Plin. l. 25. c. 5. quia circumcisô vulnere caro tenerior sentiatur) alia armis, modo in votatilia, modo in terrestres belluas, peragebatur: Alia equestris, alia pedestris erat etc. Vossius Venationem commodius triplicem facit, Terrestrem, Graece ςθηρευτικην` seu Κυνηγετικην`, Venationem proprie appellatam; Aeriam, Graece Ι᾿ξευτικην`, quam Aucupium speciali nomine dicunt; et Aquaticam, Graece Α῾λιευτικην`, cui Piscatoriae peculiare est nomen, quae species iterum varie subdividi possunt. Et quidem duas posteriores quod breviter attinet, Venationem aeriam, quae accipitre fit, non nisi circa Constantini et Theodosii Imperatorum tempora, in ter Romanos coepisse diximus, supra in voce Falco, item Protohieracarius. Aucupium, quô aves illectae, superfusis retibus includuntur, aut viscatis virgis detinentur, Platonis LL. ut vile et inglorium, prohibitum legimus, de eo tamen librum reliquit Leo Philosophus Imperator, qui coepit imperare A. C. 886. Piscatio Augusto apprime placuit, multorumque editis libris celbris est, uti dictum suô locô. Prima vero, quae terrestrium ferarum, vel Fortis est iterum, ut quae canibus fit et equis; vel Imbellis, ut quae retibus peragitur. Et quidem magnitudinem retis et linum, e quo confici debeat, Gratius exponit loc. cit. de eorum confectione, praeceptum exstat Nemesiani Carthagin. in Cyneget. de eo, qui inter venandum retibus praepositus sedebat, seu potius stabat, Clusor statarius Plinio, Subsessor Senecae, Hippolytô, v. 51. Graecis ἀρκύωρος dictus, vide Plimum Iunior. l. 1. Ep. 6. Instrumentum praecipuum Venabulum fuit, de quo supra. Ad concludendas porro saltibus feras vel ad terrendos apros, vulpes, lupos, ursos et praecipue cervos linea versicolor adhibebatur, in qua alternus plumarum contextus, vulturis inprimis et cycni, laudatus; interdum vero et sandice fucabatur: de qua dictum in voce Linea. Ad canesvenaticos pertinet Phaemonis vel incerti Scriptoris liber περὶ κηνῶν ἐπιμελείας, de Canum cura, quem Wittebergae primus Graece, versione etiam suâ additâ, divulgavit Andr. Aurifaber Vratislaviensis: posteaque una cum Rei accipitrariae Scriptoribus edidit Lutetiae Nicolaus Rigaltius. Exstat et carrmen elegantissimum Hier. Fracastorii, quod Alcon, sive de cura Venaticorum canum inscribitur. Addam unicum hîc e Claudiano locum, de laud. Stilicon. l. 3. v. 297.——— Variae formis et gente sequuntur,Ingenioque canes. illae gravioribus aptaeMorsibus, hae pedibus celeres: hae nare sagaces,Hirsutaeque fremunt Cressae, teuvesque Lacaenae,Magnaque taurorum fracturae colla Britannae, etc.Vide quoque Gerh. Io. Vossium, de Philosophia, c. 7. adde Thomam Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 2. c. 7. et quae supra diximus de Cane Venatico. Proprium Venatorum verbum Deicere fuit. Curtius, l. 8. c. 1. Ille (Alexander M.) quatuor milibus ferarum deiectis, in eodem saltu epulatus est. Virg. l. 3. Georg. v. 422.——— Et sibilo colla tumentemDeice.Phaedrus, l. 2. Fab. 2. v. 1.Super iuvencum stabat deiectum leo.Calceamentum cothurnus, ut de Diana Liv. Andronicus et Virgilius docent: qui a Tragicorum cothurno quô pactô diversus fuerit, vide B. Balduinum, de Calceo Antiq. c. 15. Sed et Scricfinnos per glaciem nivesque feras insequentes, Nartis hodieque uti, diximus supra, in hac voce. Adde de Venatoriis istiusmodi calceis, Dempsterum iterum ad Rosin. l. 5. c. 36. Cum vero cantiones suasmeditati sint et Pastores et Aratores, de Venatoribus nihil simile legimus, Et quidem hi, quia in motu sunt, minus ad verba propensi exsistunt: Quin neutiquam faustum putamus, i venatu loqui: nedum ut cantus aptus iudicetur, Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 4. etc. Ne autem modus excedatur venando, sicque Venator, ut Keckermannus definit, ipse fiat bestia, sedens super bestiam et insequens bestiam, Martialis, l. 12. Epigr. 14. v. 1. ad Priscum, verbis:Parcius utaris, moneo, rapiente veredô,Prisce, nec in lepores tam violentus eas.Saepe satisfecit praedae Venator, et acriDecidit, excussus, nec rediturus, equo.Insidias et campus habet, nec fossa, nec agger,Nec sint saxa licet, fallere plana solent, etc.Hinc Venatores Servi, dicebantur apud Romanos, qui feras persequebantur; quemadmodum Aucupes servi aves capiebant, Piscatores servi piscabantur: qui omnes instruendarum gratiâ quottidianarum epularum habebantur. Horat. l. 1. Ep. 6. v. 56.Si bene qui cenat, bene vivit, lucet: eamus,Quo ducit gula: piscemur, venemut, ut olimGargilius, qui mane plagas, venabula, servosDiffertum transire Forum, populumque iubebat.Hinc Seneca, Ep. 89. in fin. Nullis animalibus, nisi ex fastidio pax est: quantulum enim ex istis epulis, quae per tot comparatis manus, fessô voluptatibus ore libatis? Quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat. Et Amm. Marcellin. l. 21. c. 4. Pars eorum, si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus (Servorum suorum) venaturi, Alexandri M. itinera se putant aequiparâsse vel Caesaris. De iisdem agitur l. 99. §. 1. ff. de Legat. 3. Venatores et Aucupes utrum in urbanis an rusticis contineantur, dubitari potest: Sed dicendum ubi Paterfamilias moraretur, et hos alebat, ibi eos numerari. Inter eos autem non obscuri nominis erant Luparii, qui carnibus venenô tinctis Lupos necarent, Serv. ad Virgil. Georg. l. 1. v. 139. uti et apud Athenienses, ei qui Lupum artulisset, drachmas quinque; qui Lupam, drachmam unam, dari olim consuevisse, Lege Solonis Τῷ κομίσαντι λύκον, πέντε δραχμὰς δίδοςθαι λυκίδα δὲ μίαν, discimus ex Plut. Solone. Quia vero non intra leporarium solum (quod primo tantum lepores, processu temporis cervos, capreas, oves feras, apros etc. capiebat) et vivaria tantum exercebatur Venatio, sed et in saltibus fundorum montibusque, ad haec Vestigatores habebantur, qui ferarum cubilia per vestigia indagarent, de quibus infra. Cumque non solum mensae, sed etiam domesticae oblectationi Venatio serviret, Mansuetarii servi adhibebantur, qui, ut Seneca ait Ep. 85. sub sin. saevissima animalia et ad occursum exterrentia hominem, docerent iugum pati, nec asperitatem excussisse contenti, usque in contubernium mitigarent. Hinc ursos et leones placidos domi ali solitos, Id. de ira, l. 2. c. 31. quo Ursarii pertinent, Edinero in vita Anselmi, l. 1. memorati. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis; Titum Popmam, de Operis servor. Alios. Gerh. Ioh. Voss. inprimis, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 17. ubi quô pactô ferarum quaelibet capi consueverit, accurate explicat. Circa nomen id addere placuit, quod posterior Latinitas discrimen statuit, inter Venatum et Venationem, ut illud sit ςθήρα, hoc ςθήραμα proprie; ita enim ista Graeci distinguunt: illud actus ipse, ut sic dicam, venandi; istud, quod venatione capitur, ferina, etiam Gall. venaison. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 37. Leporem quottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat. Sidonius, Ep. ad Industrium, l. 4. Ferarum carnibus abstinet, cursibus acquiescit: itaque occulte delicateque religiosus venator utitur, nec utitur venatione etc. Imo et meliori aevô id discriminis observatum, notat Salmasius, ex elegantissimo Celso, qui l. 1. c. 6. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant, Not. ad Capitolin. in Marco, c. 4. Vide quoque eum ad Lamprid. d. l. At numerô plurium Venationes, apud Iul. Capitolin. in eodem, c. 4. Fuit autem eâ vitae indulgentiâ, ut cogeretur nonnumquam vel in Venationes pergere, vel in theatrum descendere: Venationes sunt Amphitheatrales; uti et apud Lamprid. In Heliogabalo, c. 25. de quibus aliquid infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.